[86] EPISTOLA LXXXVI.

HENRICUS GELDORPIUS

IOANNI TIARA.

Leoardiam.

S.P.

Mirum vero quid tandem sint istae Episcoporum consultationes pariturae, Coloniensi proponenti duos articulos Ferdinandicos. Leodiensis & clerus Coloniensis restiterunt. Trajectensis per tabellarium significavit suam exemptionem, contra quam protestatio statim facta est. Reliqui Westphalienses deliberaturi abierunt. Statim habitum colloquium inter Trivirensem, Moguntinum, Coloniensem & Clivensem. Hinc iste in sequentem hebdomadam convocato CASSANDRO & nescio quibus aliis videtur propediem classicum cantaturus •τη μιξει τινι•, Princeps bonus •αλλα αβουλευτος•. Coloniensis acerrime conatur restituere reformationem Hermanni cognati sui, & ut neque viribus neque amicis destituatur, specie frugalitatis expurgat aulam superfluo hominum & sumptuum strepitu; ingreditur urbem instar hominis privati, liberat ditionem aere alieno, confoederat nobilitatem & vicinos Principes, Conventus, de quo dixi, habitus fuit aliquot diebus ante Pentecosten, confluentiae, statim post factam electionem istius animi dedit non obscura signa: abrogavit enim decretum, quo religionis caussa magistratus Coloniensis urbe pellebat quosdam honesti nominis viros. Pontifex confoederatis Hispanis & Venetis videbatur armis confirmaturus sessiones Tridentinas, sed inciderunt hae conspirationes, in foveam quam fecerunt: Turca enim suspense Venetorum legato classicum cecinisse videtur. Et jam Hispanis munitissimum portum, quo defendebantur a Mauris, eripuit. Quae res reddidit ipsum fretum infestum. Quo progressae steterunt aliquamdiu quinquaginta triremes hostiles. Fama jam pervaserat in Germaniam, de consiliis Philippi. Is paratis sedecem Hispanorum & totidem Italorum signis delectum petierat in Ferdinandi ditionibus, us tertia pars ex Germanis constaret ; hoc Palatinum & Wirtenbergensem commovebat ad intercludendum transitum. Quo animo jam utrobique censi erant equites mille quingenti, dum accederent totidem. Et possunt hoc nunc, illi. Siquidem Germanici Principes animadverso res sibi infirmas fuisse adversus Carolum, propter exhaustos nimia sumptuositate proventus, contrahunt rationes suas, neque est quisquam qui non cogitet de praesidiis & pecuniis. In Gallia Condetus tenet se privatim. Regina labascit, subinde insinuans Regem non teneri pactis confirmatis a morte Guisij. Dandilotus respondit, si id tentet iturus ultum hanc perfidiam decem equitum millia e nobilitate, civium non pauciores millibus centum, Is cum fratre Admiraldo omnia habet in potestatem, nec temperat quin fortiter eam exerceat. Transgressus Guisiacam quandam urbem cum deprehendisset duos suorum confossos, habita mox quaestione, XII. e primoribus urbis suspendit. Ita induciae etiam a causae caedis postulatione indictae Guisiacis in triennium. Nec tamen minus Lotharingicus Cardinalis passim molitur speciosas confoederationes praetextu Augustanae confessionis odio Calvinismi, si quo forte modo posset doctus, prudens, •και παντοπρακτου• enervare adversarios. Theologi Wirtenbergenses cum Palatinicis congressi sunt in Maulbrum, monasterio Bavariae. Iacobus Andreas gener cum videret non convenire, jussit aboleri acta, ne quae gliscerent graviora dissidia. Brentius jam senectute praeceps tenuit silentium, sive sic jussus a Principe, sive exoratus a sociis. Sic Iliacos intra muros pugnatur & extra. Dum haec exspectant abitum nostrorum mercatorum, qui semper tenentur eadem religione cum Atticis Eleusiniis, certo nobis nunciatum fuit, ex Italia Cardinalem Moronum venire in Germaniam, ut solemniter nomine Pontificis permittat Germanis conjugium Sacerd. & communionem sub utraque specie. In Germania Inferiori, Hispania & Italia rata erunt decreta Concilii Tridentini. Ferdinandus Imperio se abdicat Comitiis indictis Augustae. Hispanis grave periculum fit a Turca & Mauris. In Gallia res exulcerantur. Dandilotus comprehenderat X. ex nobilitate, qui tumultu facto occiderant quendam contra foedus. Re ad Regem relata, regina respondit; ea foedera quae essent facta Guisio interempto se habere pro irritis. Hoc intellecto Dandilotus nihilominus omnes in sua praefectura capite truncavit.